A Medieval Catalan
Noble Family:
the Montcadas,
1000-1230
John C. Shideler
Notice of a judicial action brought
by Bertran, Bishop of Barcelona,
against Berenguer [Ramon] de Montcada.
1095, 17 June
Notum sit omnibus hominibus quod fuit placitum inter domnum Bertrandum episcopum Barchinonensem et Berengarium Montiscatani de corona(1) quam predictus episcopus dicebat prenominatum Berengarium habuisse ante quam pater predicti Berengarii emeret sibi Barchinonensem archidiaconatum quem idem Berengarius racionabiliter postea perdidit. De qua re prenominatus Berengarius obtulit testes coram prefato episcopo testificantes uerissima racione predictum Berengarium non habuisse coronam nec fuisse canonicusa ante predicti archidiaconatus emptionem quorum nomina hec sunt, uidelicet Poncius sacrista et Guitardus Boetii, Guilabertus Seniofredi atque Poncius Geriberti. De inde precepit prenominatus episcopus Barchinonensibus clericis ut iudicarent quod de causa Berengarii deberet post hec fieri. Qui quidem clerici oferentes iudicium quod prenominatus Berengarius asserebat esse datum a domno Gualterio uicario Romano ac Albanensi episcopo. Laudauerunt idem iudicium debere esse ratum datis probata racione testibus ab eo esse ivdicatumb et quia in prefati iudicii scriptura continebantur abbates Riuipollentis scilicet atque Balneolensis in quorum audientia dicebatur esse datum. Iudicatum est iterum eorum testimonium quoniam religiosi erant uiri uerbis tantum debere recipi atque credi. Quod si ipsi non possent huic adesse negotio aliorum liberorum hominium debere testimonium admitti a predicto episcopo atque probata ueritate sacramento si eidem piacuerit credi.
Actum est hoc .xv. kid. mai anno .xxxv. regni Phylipp regis.
SOURCE: ACA RB III:33. Parchment original. 132 X 133 mm., alphabet divided.
a nec fuisse canonicus written in superscript
b ivdica written over erasure
1. That is, "tonsure." See Niermeyer, Mediae latinitatis lexicon minus, p. 274.